1826. Mirum est, quod a Domino impleantur ideae magis, dum homo non ita attendit, seu is vult eas implere; sic cum non advertit, sic reor infantum ideae, multo plus implentur, quam adultorum, dum illi orationem Domini orant; adultus enim, suis ideis perturbat, sic ut non evadant habiles, ut impleantur, quia ex ejus propriis, quod quidem ut paradoxon audit, usque tamen per vivas experientias id didici.