Spiritual Experiences (Buss) n. 1869

Previous Number Next Number See English 

1869. Cum talis sit conditio vitae tam spirituum quam hominum, sequitur [quod] {1} qui in fide in Dominum sunt, iis non imputetur malum, nam in fide a Domino tenentur {2}, quod malum excitetur a spiritibus malis, quod verissimum est, ita in veritate fidei; quicquid itaque intrat, non polluit hominem [Matth. XV: 11, Marc. VII: 18]; similiter etiam excitatur a malis, actus quandoque, qui nec tunc imputatur ex eadem causa, sed hoc fit rarissime; ex causis, de quibus Domino dignante, alibi [2944-46]. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. tenetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church