1870. Quicquid autem boni, homo qui in fide est, agit, illud credit nec suum esse, quia omne verum et bonum est Domini, ita nec credet {1} quod bonum, quod cogitat et agit, ei imputetur, ex eo quod bonum egerit, quia ipsius {2} non est, sed quod sit misericordiae Domini; ita quod non aliter salvetur, quam ex pura misericordia. Dominus enim nullius opus habet, possidet omnia, si coelos indefinitos e novo cum indefinitis numeris angelorum e novo vellet creare, quid impediret, quia omnipotens? quare solius misericordiae est. 1748, 7 April. @1 nisi legendum credat, vel cum J.F.I. Tafel credit$ @2 ms. Ipsius$