Spiritual Experiences (Buss) n. 1883

Previous Number Next Number See English 

1883. De poena quorundam {1}, qui immerguntur altis quasi nimbis

Vidi unius poenam, qui dicebat se tentaturum {2} anne per mala potuerit sibi comparare potestatem, sic ut male faciendo aliis terrorem incuteret, et sic regnaret, sicut plurimorum opinio est, nempe quod per timorem, non autem per amorem, regnent, inter socios, et super subditos; is quia talis erat, incepit malum patrare, quod repraesentatum est per securem, qua percuteret trabem, sed intentio erat, ut percuteret {3} homines, supposita tunc trabe: is dum in isto flagitio esset, demissus est subito in nimbum seu nimbosum quasi pelagus, cui non fundus esset; dicebatur, quod id talium esset supplicium, ubi cum pauco vitae sunt. 1748, 9 April. @1 ms. quorundum$ @2 ms. tentarum$ @3 ms. pecuteret$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church