1884. De perceptione quadam, qua cognoscitur quantum vitae, et quale vitae inest
Est quaedam sensatio, seu perceptio sensitiva, quae describi nequit-nam {1} spirituali modo solum a Domino datur ita percipere-qua {2} percipitur quantum vitae inest, est quoddam quasi non vivum, sicut instar cujusdam calcarii, ex quo colligitur, quod vitae tale insit, ita, dum ita Domino placet, sistit angelis scire, quantum vitae inest spiritui seu animae, idque cum multa varietate. 1748, 10 April. @1 ms. nequit, nam$ @2 ms. percipere, qua$