1888. Genera loquelae spirituum
Perplures sunt species loquelae spirituum: particulares loquelae sunt indefinitae, quot spiritus, quisque potest a sua loquela dignosci, sicut homines; individuae cujusvis similiter plures, quia mutantur secundum status spirituales, et status affectionum.