1889. Genera loquelae spirituum in genere, tam malorum quam bonorum nunc observata sunt haec: 1(mum) est loquela communis quae est spirituum, ex solis idees, cum pauca vel nulla affectione. 2(dum) est fere absque ideis spiritualibus, ita absque vocibus sonoris, solum tacita, quae est affectionum; talis loquela etiam solet esse malorum spirituum, seu geniorum, qui affectiones seu cupiditates hominum regunt, pervertuntque tali modo, ut homo nesciat quomodo ducatur, nam inflectunt affectiones ejus bonas in malas, latenter. 3(tium) genus, est sicut fluor, quandoque se gerens sicut pulsus, diversimode; quae est interior eorum; in eadem possunt etiam loqui, et loquela se in fluore isto sistit. 4(tum) genus est idearum absque fluore, quae usque percipitur, sicut per tacitum reptile, quae est cogitatio eorum; quae ad perceptionem cogitationis meae non pervenit, quando inter se loquuti sunt, nec voluerunt, ut interessem; cum interessem, dirigebatur cogitatio eorum secundum meam; alioquin secundum eorum. 1748, 12 April.