1890. Quod spiritus instent, ut regant hominem
Cum spiritibus maxima disceptatio fuit, de eo, quod me regere vellent, nam apud eos est, ut summam potestatem habeant, et hoc ita multoties, ut vix numerare possim, hominem enim sibi subjectum habere cupiunt, idque quandoque cum tanta pertinacia, ut vix desistere vellent, imo insidiis egerunt; irati in quoscunque alios, qui accesserunt, ob causam, quod arbitrarentur eos dominatum iis erepturos.