Spiritual Experiences (Buss) n. 1897

Previous Number Next Number See English 

1897. Pro ideae quasi subjecto, seu receptaculo, inserviunt spiritibus ea quae sunt corporea et mundana; angelis interioris coeli, quae sunt naturalia, sicut significationes idearum seu vocum, angelis intimioris coeli, ea quae sunt spiritualia, et angelis intimi {1} coeli ea quae sunt coelestia; et quod per gradus sic ascendant, ut et per correspondentias, nemo, ut reor, mortalium intelligit; quare plura prius intelligenda sunt, quam ut communem solum ideam loquelarum angelicarum comprehendere quis possit. 1748, 25 April. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intimis ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church