1898. Communissima illa, seu unica, quae sunt minima idearum seu simplicia alicujus hominis, spiritus, angeli, sunt recipientia seu quasi receptacula eorum, in quibus indefinita superiora {1} comprehenduntur, [et] quae ut dictum est, sunt in hominibus et spiritibus corporea, aut mundana, in angelis interioris coeli naturalia, seu spiritualia aut coelestia inferiora {2}, in angelis intimioris coeli, sunt spiritualia, et sic porro. @1 in ms. superiori imperfecte in superiora emendatum$ @2 ms. inferioria$