Spiritual Experiences (Buss) n. 1934

Previous Number Next Number See English 

1934. Cubare secure nullo terrente, Lev: XXVI: 5,6, etc. {1}

Hoc confirmatum expertus, etiam nocte hujus mensis, cum mali spiritus, ex malitia me terrefacere vellent, in lecto; occupabant artus totius corporis tremore, sic ut omne tremisceret, ut alioquin etiam quandoque expertus, scilicet, quod invaderent omnes artus et fibras, et tremorem ita sensibilem incuterent, sicut animae mortuorum occuparent totum me, et quidem cum terrore, objiciendo quod in loco hoc mortui seu occisi fuerint, quod inde me reciperem alio, visiones vidi diras, et loquentes mecum, de iis, sed usque in terrore isto incusso, securus eram, ut nihil quicquam timerem; talem tremiscentiam vivam, pervadentem {2} omnes fibras, quam exprimere nequeo, quia spirituum malorum, quandoque ita expertus sum, ut si aliquis ea experiretur, occupari se a daemonibus putaret. 1748, Maj. @1 titulus non sublineatus in ms.$ @2 ms. tales (sic!) tremiscentia viva, pervadens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church