1935. Quod cognitiones veritatum apud homines sint quasi vasa
Notum satis esse potest, quod non nisi quam communissimas rerum cognitiones habeamus, tametsi nobis videantur subtiles; nam unaquaevis notio infinita continet, nam unaquaevis veritas in infinitum augeri potest, sic cognitiones veritatum apud homines vocari possunt modo vasa seu recipientia, et ea satis rudia, imo rudissima, quibus a Domino infunduntur ea quae continere debent; nam sine communissimis veritatibus, quasi vasis, nihil veri insinuari potest; haec dicta sunt in praesentia angelorum, et confirmata. 1748, 11 Maj.