1958. Cum interiorum communicatio quoque datur, non solum est loquela spirituum, sed cognitio eorum cogitationum, tum affectionum, et simul cognitio quales sunt, cum quadam cogitatione adhuc interiore ac universaliore {1}; sic implentur communia, quae vocata sunt vasa, varie, et quidem paucius et plenius {2}, secundum beneplacitum Domini, ac interiora similiter purificantur, usque ad communicationem cum angelis, in quibus quidem nihil distincte perspicitur, sed modo quod tale sit, in quo multa et perplurima talia insint; sic ea indefinita continent, totidem iterum communia, quasi vasa, pro comprehensione angelorum intimiorum, et sic porro. Sic transcenditur a mundo spirituum, in coelum angelicum, nam spiritus non scire possunt, quid angeli cogitant, nisi iis communicatur, secundum beneplacitum Domini. 1748, 14 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. universaliora$ @2 ms. plenium$