203. De spirituum et angelorum statu percipiendi {1} ea quae sunt in corpore et in mundo
Status angelorum et spirituum in hominibus, est, ut nihil possint percipere ab iis, quae sunt in sphaeris inferioribus, solum in iis, quibus porta in coelum aperta est, tunc vacare potest homo internis, abductis sensibus ab externis; quod tunc percipiant angeli et spiritus, in causa est, quod ii tunc attrahant quasi perceptiones, et homo cum iis communicet eas per reflexiones, quae sunt quasi invitationes ad percipiendum ea, quae extra eos sunt, hoc permultis confirmatum est, quare angeli et spiritus nihil prorsus percipiunt ab humanis, nisi quantum a Deo Messia, iis datur copia; quod ad reflexionem ut percipiant, multa dicenda forent. 1747, die 4 Oct. st. v. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. percipienda