Spiritual Experiences (Buss) n. 204

Previous Number Next Number See English 

204. De gentibus seu non instructis, quod facilius in Regnum Coeleste perveniant quam instructi

Hodie mihi per vivam experientiam ostensum est, quomodo gentes, quoad indolem mali {1}, facilius {2} arripiant fidem, et charitatem exerceant, quam qui instructi fuerunt, gentes alioquin malae indolis aliquamdiu fuerunt, et plura mala excitarunt, sed ob causam, quod non potuissent audire et percipere ea, quae dicta et loquuta sunt; arbitratus sum quod essent mali spiritus, postmodum autem, quum lux intellectualis iis ex misericordia Dei Messiae data sit, ut perciperent sicut instructi, inceperunt loqui, et tam pie, inclamantes misericordiam Dei Messiae, et charitatem erga caeteros professi ex corde sunt, ita admissi, ut interessent, qui tam modeste se praebuerunt, et tam intelligenter ac sapienter, ut non potuissem non mirari, dum contra ii qui instructi, indignati, quod admitterentur, in coelum, ita qui spiritus arbitrati in angelos versi sunt: de persequutiones eorundem hac nocte, et praecedente vespera, aliquid non possum loqui, praeter quod persecutiones et lamentationes essent; arbitrari possum, quod persequutiones essent pioruma gentium, ab instructis. 1747, die 6 Oct. Sic et confirmatur quod venturi ab Arabia, qui pudore afficerent instructos, sicut in Cap. LXVI. Esaj. legitur. Obs: quando lux intellectualis iis aufertur, tunc sunt mali, quod etiam valde questi sunt, at vero dum lux intellectualis affulget, tunc cito convertuntur et sunt boni et chari; aliter instructi. @1 gentes hic ut alibi masculine dictum$ @2 in ms. facili in facile emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church