Spiritual Experiences (Buss) n. 205

Previous Number Next Number See English 

205. De fallaciis sensuum in omnibus rebus, quibus nisi discussis nusquam apparere potest veritas

Angeli valde mirati sunt, quod homines hujus temporis, etiam qui docti audiunt, non capiant, quo homo ex tribus distinctis facultatibus consistant {1}, quae nempe se referunt [ad] {2} totidem coelos angelorum, praeter corpus quod moriturum est; tum etiam valde mirati sunt, quod nesciant adhuc, hominis vitam nusquam hominis esse, sed vitam omnem infundi a Deo Messia, quod nempe tantae umbrae et fallaciae sint, ut vix aliter autumare queant, quam quod oculus ex se videat, sic quod mens interior ex se sentiat, et quod intellectus humanus ex se intelligat, cum tamen inferior a suo superiori, et omnes a Supremo, sic a Deo Messia, sunt modo organica quae homo habet, ex quibus fluunt differentiae, ut notum esse potest. Quare nisi homo fallacias istas discutit, nusquam potest dici quod in veritate sit; ut fidem habeat, necessum est ut veritas {3} credatur, id pandit viam ad Deum Messiam, Qui est Ipsa Veritas. Quare etiam mirantur valde, quum homo ne [quidem] percipiat causas proximas naturalium objectorum, quod etiam non fidem habere velit spiritualibus, coelestibus ac Divinis, quae remotae, remotiores et remotissimae sunt, nisi eas oculis queat percipere et quasi sentire. 1747, 9 Oct. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $ @2 sic J.F.I. Tafel1 ms. in veritate m[aneat]$ @3 ms. veritate$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church