206. [VOLUMINIS PRIMI, extractorum sectio secunda, continens paragraphos 206 ad [972a], originaliter ex Indice Biblico Librorum Propheticorum extractas] {1}
Quod Abrahamus non sciat nos, ut legitur [Esaj. LXIII:16], quodque angeli non sciant
{2} Diu autumavi, quod angeli intimi ac intimiores scirent, quid agerem, et cogitarem, quoniam ab iis arbitrabar {3} venire, quod compescerentur continue falsorum spirituum intentiones malae, et falsiloquia, verum quum aliquoties ex Divina Dei Messiae misericordia, cum aliis loqui liceret, qui intellectualia eorum ad me deferrent, dictum est ab iis, quod prorsus nescirent, quid agerem, nec viderent, sicut spiritus proximi, verum quod usque continue essent in reactione contra conatus et actus spirituum malorum seu sphaerae eorum, quam optime sentiebant, sed ex qua causa et ex quo homine nesciebant, ita solummodo est Deus Messias, Qui per angelos Ipsius agit, Qui singularissima videt et novit, et sic disponit humanos conatus, hoc nunc est, quod intelligitur per ea verba, quod "Abraham non cognoscit nos"; hodie per abstractam quandam cogitationem, ascendebat aliquid ad angelos, quibus {4} movebantur, quod mirati, et sic per alios mecum loquuti. 1747, die 13 Oct. st. v. Angeli nec scire volunt, quid peragitur in terris, quia norunt quod nihil non perversum et vastatum est, quare desiderant, ut Regnum Dei Messiae veniat, sperantes quod sic aperiretur communicatio inter eos et homines. @1 vide praefationem hujus voluminis sub capite "Numbers 206 to [972a]"$ @2 hic supra post 205 ut ei infra post 972 inseruit J.F.I. Tafel paragraphum a nobis [972a] numeratam; vide praefationem hujus voluminis sub capite "Numbers 206 to [972a]"$ @3 in ms. arbitror in arbitrabar emendatum$ @4 sic ms.$