Spiritual Experiences (Buss) n. 207

Previous Number Next Number See English 

207. De spirituum statu communi apud homines

Spiritus circum aut penes homines, qui cum illis non loquuntur ac reflectunt ad eos, non quid {1} autumant se esse eos homines, apud quos sunt, sed modo quod sint homines, et sic agant, nam unusquisque spiritus autumat se esse hominem, et indignatur si aliud iis dicatur, imo putant se habere aures, oculos et sensus, quales homines, cumque iis dicerem ac demonstrarem, quod res ita se habere nequeat, ex aliquibus causis, indignati {2} sunt; quippe per certas reflexiones, ex misericordia Dei Messiae concessas mihi potui {3} afficere eos, tanquam sensibus fruerentur, et pluribus aliis modis, inde concludere potui, quod similis idea penes eos remaneat, post corporis mortem, et quod intimiora hominis nihil aliud sciant, quam quod homo sint, ad imaginem ejus enim corpus formatum est; et per musculos unum agit corpus cum voluntate, ut notum est, inde idea remanens corporis. Hodie quoque mihi ostensum est, quod spiritus adesse potuerint, et mecum loqui, ut et percipere cogitata, et tamen nihil videre, quod egi; sic ut paene remissus sim in statum priorem; tunc nihil usquam sentire potui de operatione eorum, sicut alioquin, nisi ita perparum, ut vix id discernere potuissem a communi statu. 1747, die 13 Octob. st. v. @1 h.e. prorsus non$ @2 exitus abscissus in ms.$ @3 ms. Messiae, concessas mihi potu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church