216. Quod intellectus rerum cumprimis intimiorum ablatus
Hoc quoque sancte contestari possum, quod intellectus rerum cumprimis intimiorum frequenter tam manifeste mihi ablatus sit, in alium versus, ac ita mutatus, ut vices scire nequeam, ex quibus tot experientiis satis concludi potest, quod homo nihil aliud intelligere queat, cumprimis qua {1} fidei intimiora spectat, quam quae Deus Messias permittit, concedit et ex misericordia donat; talis quandoque fuit contentio et objurgatio cum spiritibus, qui adimebant intellectum intimiorum manifeste, eum mutabant in alium, ut describere non liceat. 1747, 22 Oct. st. v. scriptum. @1 = quantum$