Spiritual Experiences (Buss) n. 217

Previous Number Next Number See English 

217. Quod mali spiritus jugi {1} conantur agere contra ordinem, tametsi percipiunt, quod nihil usquam possint

Matutino tempore erat quidam conflictus spiritualis, nempe spirituum, qui me infestare summopere volebant, et quidem omni sua vi, sed eram tanquam remotus; quamvis mirabili modo percipiebam conatus eorum, non audiebam loquelam; sed erat tanquam sphaera quae me abducebat a conatibus eorum, mirabar tunc obstinationem eorum, quod non intermittere possent, sed usque obstinate agere, sed incassum, et similiter, quod nihil prorsus efficere, et in memet influere possent, status erat, qualem describere nequicquam possum, sed si tunc obtinuissent, videbatur mihi, quod me prorsus oppressissent; similiter tunc observabam, quod sphaera communis esset interior, in quam sublatus eram, num in eadem spiritus isti fuissent, non scire possum; tunc etiam observabam, quod ne minimum daretur, quod non ex directione Dei Messiae, et ex misericordia erga me, veniret; tum quod ne minutissimum quidem agere posset spiritus, nisi ex permissione. 1747, die 22 Oct. st. v. ut reor. @1 = juge$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church