218. Quod plurimi boni in captivitate teneantur, dum mali fruantur libertate, in altera vita. De Statu infidelium tempore ultimi judicii
Quomodo animae bonae adhuc teneantur in captivitate, ita manifeste mihi scire datum est, ut nihil manifestius; sentire id datum est {1}, et simul loqui cum iis; similiter, quod iis quandoque libertas concessa, et quasi respiratio a captivitate, experientiam istam non possum describere, quomodo eam percepi manifeste, et per integros dies, tum quomodo elevabantur a captivitate, et restituerentur libertati cuidam, et per vices iterum in captivitatem refluebant; tum etiam, secundum eorum descriptionem, quomodo cruciarentur ii qui in inferno sunt, et quale odium regnat, quo unus alterum persequitur usque ad mortem; interim alii, qui impii sunt, et summe prophani, adhuc libertate fruuntur, causa mihi etiam manifestata est, nempe quod nisi spiritus isti libertate fruerentur, quod genus humanum, nunc quoad fidem vastatum, non potuissent in tali jucunditate corporea et terrestri, inque voluptatibus vivere, sed continue in miseria et cruciatu conscientiae, nam si boni, ac angeli regnarent in coelo isto ultimo, tunc non potuissent non infestari mortales a continua conscientiae cruciatione, quod adhuc, dum vastatio persistit, ex pluribus causis, non admittitur; at vero tempore ultimi judicii, tunc probi, qui in ignorantia vixerunt, "gentes" a prophetis appellati, e captivitate sua exsolvendi sunt, et mali spiritus in captivitatem duram ac infernum detrudendi, sicut prophetae multis in locis prophetant; tunc superventura est mortales qui impiam vitam agunt, ac similiter similes in altera vita, anxietas, de qua Deus Messias loquitur, et per prophetas. 1747, die 24 Oct. st. v. De his cum iis qui in captivitate {2} sunt, et qui in libertate, loquutus sum; qui in captivitate sunt, consolationem habent, sic spem; plurimi eorum qui libere volitant, ii nihil curant, putant id non verum. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. et$ @2 ms. captivite$