219. Quod jucunditatem coelestem quasi datum sit mihi communicare cum animabus probis in captivitate
A pluribus annis retro sentire mihi manifeste datum est jucunditates coelestes variis modis, et tot ac talibus, ut eas describere nequicquam possim; quae tales fuerunt, ut homo nequicquam eas {1} credere ac intelligere posset, si describere eas conarer; interim hodie ex misericordia Dei Messiae mihi datae sunt jucunditates {2} coelestes, non expressibiles, quas etiam concedebatur mihi, tanquam ex me, cum tamen ex me non erat, transferre ad animas in captivitate, quae jucunditates eas dicebant se sentire posse, et inde quoque consolationem accipiebant; vocantur etiam aves {3}, quod iis quoque multo solatio est, quomodo ascendant a captivitate in speciem libertatis, tam loquendi, quam intelligendi, percipiendi, loquendi, videndique, nec describi potest, tametsi ad manifestum sensum id mihi datur perceptibile esse. 1747, die 24 Oct. st. v. @1 ms. ea$ @2 ms. jucundites$ @3 J.F.I. Tafel oves$