Spiritual Experiences (Buss) n. 221

Previous Number Next Number See English 

221. De statu felici infantum

Hoc mane antequam exsurgerem perveni in statum tranquillum, ac ibi aliquamdiu permansi, loquutusque cum quodam, durante eo tempore, de hoc statu, nam tranquillissimus erat, et prope {1} accessit ad pacem, sed quin pax esset, quam prius percepi, erat quod {2} jugiter intenderem aliis, et quidem etiam dolori cuidam, quem quidam spiritus mihi circa lumbos exhibuerunt, et jam per alterum diem in eo detinuerunt, ac similia; loquutus sum cum eo, de statu isto felici infantum, qui dicebantur in tali statu et jucunditate vivere, similiter loquutus sum de statu isto; putabant spiritus, qui circum erant, et audire potuerunt loquelam, sed non esse in tali statu, quod in alium locum translatus sum, quia praeter sonum, et quae sunt soni, non ut prius quidquam percipere potuerunt, inde loquela de loco, et per experientiam edocti sumus, quod non sit locus certus, quamvis etiam simul multi in uno loco esse possent, sed quod sit status cujusdam quasi sphaerae, in quam inferri potest homo, in quocunque loco. 1747, die 27 {3} Oct. st. v. @1 in ms. proxime in prope emendatum$ @2 h.e. [causa] quod$ @3 in ms. 20 in 27 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church