Spiritual Experiences (Buss) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. Quod atmosphaerae solares {3}, operentur in mente naturali, non autem in intimiori, sed quod Deus Messias in intimiori ac intima est Sol

Sunt quatuor sphaerae naturales, a sole oriundae, atmosphaera cognita est, quod efficiat auditum; purior atmosphaera ab aerea separata est quae producit visum, seu visualia, per reflexiones mirabiles {1} omnium objectorum; quousque haec atmosphaera in mentem naturalem penetrat, num etiam ideas materiales, ut vocantur, seu phantasias et imaginationes sistat, nondum ita constare potest, verosimile {2} apparet ex pluribus; haec prima tunc erit atmosphaera, quae regnat in mente naturali, altera atmosphaera adhuc purior, aether {3}, est ea, quae producit vires magnetum {4}, quae regnant non solum circa magnetem in speciali, sed etiam circum totum orbem, sed quousque non opus est describere, producit ibi totius globi terraquei situm juxta polos mundi, et plura quae circa elevationes et inclinationes magneticas orbi nota sunt, haec in mente naturali videtur producere ratiocinia, quibus usque spirituale esse debet, ut vivant, sicut visui et cuicunque sensui, ut percipiant. Purissima sphaera aetherea, est universalis illa in mundo universo, quae sistitur circa ratiocinationes ejusdem mentis, inde mens ista vocatur mens naturalis, et ejus operationes interiores dum perversae sunt, ratiocinationes, dum secundum ordinem, simpliciter ratio, et est species cogitationum, ob spiritualem influxum: hae sphaerae sunt solis, et dici possunt solares, et sic naturales. Quod autem mentem intimiorem attinet, in ea nihil tale est, seu naturale, sed est spirituale, in intima mente est coeleste, quae a Solo Deo Messia producuntur, suntque vivae, sique sphaerae dicendae, spirituales et coelestes, dicendae: de his cum angelo mecum hoc mane loquente sermocinati sumus, et sic confirmatus. 1747, die 27 {5} st. v. @1 huic ultimae voci paginae subscriptum apparet verte retro $ @2 = verisimile$ @3 ms. purior aether$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. magnatum$ @5 in ms. 20 in 27 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church