235. Quando repraesentabant descensum ad inferos, tunc pulcherrime repraesentabant molliculos funiculos ab iis demissos, quibus Deum Messiam vellent inde elevare, per quos repraesentari etiam volebant desideria amoris, quae iis donata sunt a Deo Messia, ut possent id agere, sicut nunc mihi dictant. 1747, d. 1 Nov. st. v. postquam e lecto.