236. Dictum etiam intus mihi est, quod Deus Messias plurima permittat ejuscemodi in orbe terrarum, et similia, ob causam, quia probae animae ac innocentiae, quae similibus in vita imbutae sunt, insistunt, quia innocentia modo percipiunt. 1747, die 1 Nov. st. v.