Spiritual Experiences (Buss) n. 253

Previous Number Next Number See English 

253. Quod etiam spiritus per reflexionem imbuantur ex usu multis sicut homo

Praeter alias experientias, etiam observatum est, quod spiritus mali, qui jugiter malum homini intendunt, etiam imbuantur ex usu, malum inopinato inferre homini, sicut quod quoties currum aut sonitum currus audiunt, tunc inopinato, quasi id non sentientes, me versus currum agere tentant, praeter alia quoque, quae in eorum mentem subito influunt solum ex usu, experientias allegare supervacuum est; (hodie quoque et prius didici quod draco assuesceret {1} dolis, quos prius non fecerit, quare punitus graviter, ne adderent ea ad naturam suam.) {2} @1 J.F.I. Tafel assuefieret$ @2 hoc postscriptum fortasse ad finem Augusti 1748 (vide 2967-2968); ms. ad finem, suam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church