Spiritual Experiences (Buss) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. Quod ad unam cogitationem humanam concurrant millia imo myrias spirituum, et angelorum, quos omnes disponit et dirigit Deus Messias

Hoc ut paradoxon non potest non apparere homini, qui putat quod cogitatio sit simpliciter una, nec composita a myriadibus, quae eam formant, sed praeter quod a perplurimis in natura demonstrari queat, quod ad unam actionem concurrant millia imo myriades musculorum, et fibrarum etiam minimarum a cerebro usque ad actionem similiter in universa natura ad {1} unum objectum formandum myriades radiorum, ita in vegetatis ad propagationem eorum; sed quod simile fiat in cogitationibus hominis. ejusque affectionibus, id {2}, ut paradoxon apparet, quia spirituum et angelorum operatio ac influxus in mentes humanas per experientiam non confirmata est, sed ab experientia, per Dei Messiae misericordiam, dicere possum, quod millia spirituum et angelorum concurrant, tametsi aliqui solum proximi sunt; experientias exponere {3} non possum, sed id solum, quod id mihi ad oculum, tum ad sensum, aliquoties ostensum est; percepi etiam operationes, etiam obscure sed ad captum ita distincte, ut id affirmare queam pro certo, percepi et sensu, et ex murmure, aliquibus modis, et vicibus, sed situs et status eorum variantur ex beneplacito Dei Messiae; nec hoc mirum esse alicui docto poterit, si modo rite comparet ea quae in natura sunt, cum Iis, quae esse debent in coelis, 1747, die 19 Nov. st. v. sicut is qui loquutus et ostensus {4} candidus nimbus circum, ut viderem quantum influxit, et ex loquela etiam.{5}. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. a$ @2 inclarum ms.$ @3 ms. exponeponere$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. ostensa$ @5 J.F.I. Tafel etc.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church