2538. Spiritus temporis mora perducuntur a Domino in interiorem hunc statum, quasi per somnum seu speciem soporis, quasi tamen vigiliae, spirituum, tunc primum, sicut infantibus, iis obveniunt ea obscura, quia modo est communis perceptio, tandem magis magisque clarescit idea, seu clariores fiunt ideae, sic quasi in statum eum ducuntur, in quo sibi vigilare prorsus videntur, tametsi quoque is status est respective ad interioris coeli vigilias, quasi somnus. 1748, 5 Julius.