2539. De vita Verbi Domini
Loquutus cum angelis de vita Verbi Domini, nempe quod in supremo sensu Verbi Domini, sit Ipse Dominus: in sensu universali infra Dominum, universum coelum, angelorum, et bonorum spirituum: in sensu adhuc inferiori, universalissime Ecclesia Domini per universum terrarum {1} orbem, a prima creatione ad ultima tempora; in sensu minus universali, de Ecclesia quae instructa est, cum omnibus ejus variis doctrinis, in sensu adhuc minus universali, de Ecclesia intima, in terris; in sensu inferiori adhuc, in particulari de singulari homine; in sensu singularissimo, de quovis articulo fidei; in sensu abstracto, de coelestibus, spiritualibus, rationalibus, sapientia, intelligentia, et sic porro, 1748, 5 Julius; sicut {2} subjectum, ita se habent praedicata. @1 ms. terarum$ @2 ms. Julius sicut$