2543. Praeterea quoque de corpore sermo fuit, quod corpus sit nihil praeter usum quem praestat spiritui suo in mundo, sit quoddam separatum prorsus a spiritu ejus; et quod corpus, cujus tantam curam habent [homines], sit nihili, nam unaquaevis bestia et fera {1}, imo insectulum, adhuc concinnius et perfectius corpus habet ac homo, perfectiora organa olfactus, gustus, visus, imo quod insectula in foliis videant minutiora {2}, et olfaciant multo purius ea quae in subtiliori natura sunt, quam usquam homo microscopio subtilissimo videre possit, aut arte sentire; nam vident eorum cibos, odorantur eos, et sapiunt, quae ad minimam sensationem hominis non perveniunt, quare corpora perfectiora sunt brutis, quam homini, et usque tantam curam, et tantum amorem talis corporis, quod in se tam vile est, habent. 1748, 6 Julius. @1 ms. ferra$ @2 ms. minitiora$