Spiritual Experiences (Buss) n. 2544

Previous Number Next Number See English 

2544. De fallaciis sensuum, quod removendae in credendis

Loquutus sum quandoque cum spiritibus, sicut quoque nunc, qui aderant apud me, quod non sint prope me, tametsi ii sibi videantur prope esse, imo quandoque ut saepius tam prope ut tangant me, moveant, ad tactum operentur, intus in me, ad latus, ad caput, cum tamen experientia certissima est, quod non possint hic esse, sed quandoque, 10, 100, 1000, 3000 milliarium distantia, imo quod similiter sit cum spiritibus tellurum aliarum: sed quia spiritus ex apparentia prorsus [judicabant] sicut ita esset, quod essent prope me, et proxime, non volebant id credere, quia contra apparentiam prorsus esset: iis dicere dabatur, quod experientia constans sit, et certa, et non dubitandum, et minime ex ea causa, quod ita appareat, et quod percipere id nequeant ex ulla causa, (2545.) quia causam non perceperunt; hoc coram iis illucidare, dabatur dicere, quod cum experientia clara et certa sit, non dubitandum, quia alia est apparentia, et quia non norunt causas, sicut perplura similia in natura dantur, quae experientia constant, et tamen quia [tale] verum, est credendum, sicut quod navigare possint circum globum telluris, et ab opposita parte, ex opposito pedum nostrorum, hoc certum est, quia experientia constat; quis in mundo dubitaret de eo, quia aliter apparet, et quia non novit causam? tunc forent innumerabilia similia in rerum natura, quae non crederet, cum tamen talia sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church