Spiritual Experiences (Buss) n. 2549

Previous Number Next Number See English 

2549. Spiritus dicebant, quod non sciant se tales facultates habere, tametsi cum haec iis dicta et repraesentata sunt agnoscunt, sed causa est quia nullus reflectit super facultates suas, quibus donatus, sed quia ei familiares sunt, putant non esse excellentiores iis, quas habent alii: et dicere iis dabatur, quod angeli nec sciant, quod adhuc excellentiores, et eminentiores facultates habeant, nisi dum licet iis despicere in spiritus qui infra sunt, et inde videre discrimen. 1748, 6 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church