Spiritual Experiences (Buss) n. 2550

Previous Number Next Number See English 

2550. De repraesentationibus in mundo spirituum, quomodo illa a coelo influunt

In somno cum obvenirent aliqua, quorum non ita memini, etiam in conspectum tunc veniebant aves, quae includerentur (i en bur, som war gammal och morcker {a}), in {1} tali inclusa apparebat avis, obscura, quae quoque mala erat, quam non habere velle mihi visum, juxta errnt binae aves pulchrae, nobiles, eas desiderabam potius in ea (bur) habere inclusas, et illico cum eram in idea tali, decidebant, et dejecti sunt in me spiritus, cum multa satis vehementia, et me commovebant {2}, et tremorem incutiebant ossibus et nervis, sicut quandoque prius, quod tremiscerent omnia et singula in me, cum manifestis sensationibus per totum corpus [1934]; expergefactus id sensi, et novi quod spiritus incidissent vi multa in me, opinatus, quod similiter nunc ac aliquoties prius, in me invaderent, et vellent perdere, percutiendo (2551.) omnia quae in me, cum multa commotione; quare loquutus cum iis, sicut quoque alioquin, ut scirem quidnam esset, qui dicebant, quod ii essent, qui in idea erant de avibus, et quod subito dejecti sint in me, opinantes, in dejectione ista, quod frangerent caput et cervices, quod etiam mihi repraesentabatur, nihil aliud scientes, [quam] {3} quod prorsus perirent {4}, sicut homo dum ex alta domo decidit in terram; percepi quoque hoc ex tremore metus eorum, nam aliquamdiu post casum, tremebant magno metu, qui mecum communicatus erat; sic ut veritatem dictorum eorum inde agnoscerem. @1 ms. morcker,:in$ @2 in ms. commeb in commevebant emendatum$ @3 sic J.F.I. Tafel$ @4 ms. perirerent$ @a = in cavea, quae erat antiqua et obscura (verba suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church