2555. Exinde quoque constare potest, quid intelligatur per ea verba Apocalypseos (forte etiam alibi) quod lucis angelus dejectus sit in terram, cum turba sua [cf. Esaj. XIV: 12, Apoc. XII: 9]; nempe quod cum in falsitate sunt, et falsitas eos ex societate angelorum exterminat, quod ii qui iis tunc correspondent in mundo spirituum ita cum vi, et periculo quasi vitae suae, dejici sibi videantur.