Spiritual Experiences (Buss) n. 2554

Previous Number Next Number See English 

2554. Postea aliquid loqui mihi dabatur de influxu apparente cogitationum mearum in coelum, quod non sit influxus ab homine in coelum, nam quod in gradu inferiori est, et tam crassum, nequaquam potest penetrare in gradum interiorem, proinde in priora, tametsi ita appareat; sed quod causa apparentiae talis sit, quod Dominus id efficiat, ut influat a coelo in cogitationes, et modo sit apparentia quod a cogitationibus meis in coelum; sed quia non sisti potest causa nisi per ideas spirituales, quomodo se res habet in causis, ideo paucis modo iis ostensum; sed hoc erat res facti, et veritas, quod Dominus influat [Solus] {a} in cogitationes humanas {1}, et sic in inferioribus praesens sicut in superioribus, et dum beneplacet Ipsi per coelum in cogitationes, et quod in utroque contingente, apparere possit, quasi cogitationes hominis influerent, quod prorsus est contra ordinem, et omnem rationem, quod inferius influere possit in superius, seu exterius in interius, aut sicut loquuntur philosophi, posterius in prius, aut crassius in purius. 1748, 7 Julius. @1 ms. humanes (sic!),$ @a vide indicem ad Coelum, Cogitatio, Dominus, et Influxus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church