2561. Quomodo interiora se habent in coelo, ad ea quae ad captum humanum pervenire possunt
Interiora, seu ea quae sunt angelorum coeli interioris, sunt ineffabilia, nec ad intellectum hominis venire possunt, imo si exponerentur, non appareret nisi quoddam obscurissimum, quae non melius comparari possunt, quam fibris nervorum in corpore animato, qui mirabiliter fluunt ex cerebris et medullis, seque ramificant, connectunt saepius, insertantque gangliis, feruntque ad viscera, ut vix sciatur, qualis connexio eorum, tum sicut fibrae nerveaea {1} {a} alibi quae mirificas formas faciunt, sicut solum ex intuitione fibrarum nervearum in tabulis conspici potest; ex his ita ramificatis, consertis, influentibus in se mutuo, effluentibus iterum iterumque, (2562.) usque actiones distinctae procedunt, et tamen usque mediis fibris {2}, mediis nexibus, et influxibus tam mirificis fibrarum, ex quibus oculo intuenti, nusquam tam regulariter actiones existere posse viderentur, cum tamen nulla non spectat suum modum in societate cum aliis, quae simul constituunt actionis unum, cum indefinita varietate ad actionis societates cum aliis. Talis idea formari potest interiorum idearum seu angelorum interioris coeli, respective ad interiora mundi spirituum, ex quibus, ii qui expendere ea possunt, et gnari aliquatenus facti, in similibus, concludere possunt, quam imperscrutabilia sint modo interiora, quid non intimiora quae in interiora influunt! nam {3} una idea interioris mundi spirituum comparari potest uni actioni ex indefinitis {4} viribus et formis ita agentibus, et intrantibus in actiunculam, et sic porro. 1748, 7 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. nervae$ @2 ms. fibriis$ @3 ms. influunt; nam$ @4 ms. indifinitis$ @a h.e. [comparari possunt] fibris nerveis$