2563. Qui fidem habet in Dominum, quod Dominus ei praesens sit, et ei in omnibus et singulis consulit
In idea spirituali imprimis vidi et percipere quis potest, quod qui fidem habet in Dominum, ac intuitionem fidei, quod Dominus ei in omnibus et singulis consulat, sic paene, ut non is quicquam curae habeat, sed nescius omnia nanciscatur quae necessaria, et ad necessaria utilia sunt; tunc succedunt ei omnia; et is ducitur ad felicitatem coelestem; tantum remotior est homo a Domino quantum sibi fidit, ita per confidentiam suaemet prudentiae homo se removet a Domino, quia tantum a fide. 1748, 8 Julius.