Spiritual Experiences (Buss) n. 2571

Previous Number Next Number See English 

2571. nec possunt ii spiritus interiores esse ubi sunt spiritus interiores boni, sicut nec in mundo, qui simul esse nequeunt, nam contrariae sunt intentiones; quod simul possint esse in mundo, est solum ut eorum bona diripiant suis depraedationibus seu artificiis, iisve utantur ut servis; in altera vita aliter, quando boni spiritus adsunt, fugere omnino debent, quia quasi taedio enecantur, nam ab iis lucrari ibi nequeunt; quod simul esse nequeant, constare potest solum ab eo, quod si angeli inspiciant in tales, tali angustia afficiantur, ut perire videantur, vertique sibi videantur in foeda reptilia, et feras; quare Dominus ita disponit, ut nequeant malum seu venenum inspirare fidelibus. 1748, 8 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church