2574. Qui in sphaera interiori mundi spirituum sunt, ii utuntur iis spiritibus qui in sphaera exteriori, sicut [hi] solent in vita corporis {a} cum loquuntur, uti exteriore sphaera ad cogitandum, et loquendum, sic ut vix alia differentia sit, quam quod ibi distincti spiritus sint; in vita corporis, tametsi similiter distincti spiritus, tamen apparent iis quod sicut unum, aut sicut unum imperans, inferius convenienter agens, sic ut sint quasi in iis, sicut etiam mihi dicebant, nam induunt eum sibi {1}, tametsi is nesciat aliter ac is ex se loquatur, inde sequitur quod induant ipsum hominem, quia spiritus inferiores {b} apud eum, qui putant se hominem esse. @1 ms. se$ @a per in vita corporis hic et mox infra intellexerim in plano vitae corporis$ @b accusative intelligendum$