2575. Nunc quoque per experientiam scire dabatur, quod reduci potuerint a spiritibus infra eos in speciem somni, ut nescirent quid facerent, ita soporati, quod se similiter paene habet, ac dum exteriora hominis sopita sunt, ac interiora vigilant, nam quoddam scintillans, quod erat ex vita eorum, percepi.