2576. Quid significet quod discerent bella, in Verbo [cf. II Sam. XXII: 35; Ps. XVIII: 34, CXLIV: 1], et cur tentationes subeant
Sunt perplures causae, cur fideles sustinere debeant persecutiones et tentationes, nunc modo unam, quam discere nunc dabatur, memorem, quod {1} quia tanta multitudo malorum sunt, imprimis in sphaera interiore, ut discant quod sint, et quia omnia et singula secundum ordinem gubernare vult Dominus, ut sic sint fideles in statu resistendi iis, sic ut aequilibrium sit, nam mali continue oppugnant, fideles resistunt, non resistendo ex semet, sed a Domino. 1748, 9 Julius. @1 legerim nempe$