2582. Quod spirituum multitudo magna sint, qui oblectantur in eo, ut damnum aliis inferant
Non satis mirari quis possit, quam magna multitudo eorum sint {1} in mundo spirituum, tam in inferiori ejus quam in interiori ejus, qui unicum fere oblectamentum in eo habent, ut quemcunque offendunt {2}, possint cruciare, et quo majus damnum eis inferunt, eo majus oblectamentum capiunt, quod ex multiplici et fere quotidiana experientia mihi constitit; ex causa, quod homines in vita corporis tales sint, ut delectentur iis, si possint aliis damnum quoad corpus et quoad opes inferre, imo quoque quoad animam, sicut cuivis constare potest, qui attendat. Cum poena inest peccatis [vide 2438], inde quoque constare potest, quale eos manet supplicium, nam antequam possint interesse societatibus bonis, talia per cruciatus auferendd, [et] si homo talis sit quoad interiora ejus naturae, tunc quantus cruciatus, et quantum temporis futurum, ut tandem mentis suae {3} compos fiat. @1 sic ms.$ @2 ms. offundunt$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. sui$