2584. Quod ii qui vixerunt ante 1000, vel 4000 annos, dum [restituuntur] in statum suum in vita corporis, prorsus sibi similes sunt
Ex pluri experientia mihi scire datum, quod ii qui vixerunt ante 1700, 2000, 3000, ad 4000 annos, sicut tempore Domini, et ante tempus Ipsius 1000, 2000 annis, quod dum restituuntur in statum vitae prioris, prorsus sibi similes sint, sic ut nihil prorsus desit, vel amissum,,tum quoad animum, mores, imo vitam omnem quam habuerant in mundo, quoad gressum, nam cum iis loqui quam diu et multoties datum est, per menses {1}, et annos, ut pro certo scirem, quod iidem essent; exinde sciri potest, quod homo nihil amittat ab iis quae habuit in vita corporis, praeter solum corpus, et quae prorsus propria corporis sunt. At vero dum in statum coelestem remittuntur, tunc aliter se habent, et tunc nesciunt ea, quae mere corporea sunt. 1748, 10 Julius. @1 imperfectum in ms.$