Spiritual Experiences (Buss) n. 2604

Previous Number Next Number See English 

2604. Quod Divinae veritates confirmandae sint per Philosophiam, non {1} vice versa

Divina veritas est, quod Dominus regat universum, tam in communibus quam in particularibus, seu sicut in universalibus ita in singularibus, haec veritas Divina est; nam Dominus dicit, quod ne quidem capillus capitis decidat de capite, absque Ipsius voluntate [Luc. XXI: 18, Acta XXVII: 34, Matth. X: 30, Luc XII: 7]. Haec veritas per naturam, et per philosophiam humanam confirmari potest perplurimis, sicut quod universum subsistere alioquin nequeat, neque coelum neque humanum genus, neque natura, et naturae regna; confirmatur {2} quoque per philosophiam, nempe quod Providentia universalis nusquam dari possit, nisi ex singularissimis, inde universale Ipsius, sicut commune nusquam existere posset absque particularibus, nam particularia simul {3} sumta constituent {4} commune: ita confirmari possunt, ad illuminationem mentis humanae, veritates Divinae, per veritates naturales et philosophicas; sed si quis velit ex naturali scientia et philosophia concludere Divinas veritates, illico cadit in tenebras et caliginem: tunc illico confirmat se in eo, quod universalis providentia sit, non singullris, quod contrarium est Ipsi veritati, nam non dari potest, et quidem ex iis quae in particularibus {5} et singularibus contingunt, quae non intelligit, quae fere omnia sunt. @1 ms. Philosophia (sic!) non$ @2 J.F.I. Tafel confirmatum$ @3 imperfectum in ms.$ @4 ms. constituet$ @5 partim oblitum et abscissum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church