Spiritual Experiences (Buss) n. 2613

Previous Number Next Number See English 

2613. Communicationem quoque [eos] habere percepi cum pede versus calcaneum sic versus plantam, quam communicationem, mihi percipere dabatur, sic ut quietis illius amaenitas se extenderet versus calcem pedis deorsum seu calcaneum, de quo agitur in libro Geneseos [III: 15, XXV: 26], et ut reor alibi; sicut etiam communicatio in homine est partis femoris cum calcaneo, ut ex musculorum et nervorum extensione constare potest, nam nervi sunt qui dicati provinciae amoris conjugialis, qui se a femore deorsum extendunt ad calcaneum: hic nervus significatur, qui luxatus fuit Jacobo, cum is luctaretur cum angelo, usque ad ortum aurorae [Gen. XXXII: 24-25], et propter quam causam, posteri non edunt partem istam, seu luxati nervi [vers. 32]; quod magis constare potest ab iis, quae mihi visa in serie; hoc mihi nunc a coelo manifestatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church