2614.
Mox in vigilia, mihi videbatur magnus canis cum rictu horrendo, de quo quaesivi quid significaret, dictum postea, quod talis canis appareat seu per talem canem repraesentetur, cum ad amaenitatem contrariam
quis defertur; erat illa amaenitas coelestis, quia amoris conjugialis, cum interiori gaudio coelesti, cum homo paucis suis contentus, vivit in domo sua parva, cum conjuge quam tenerrime amat,
et cum liberis, contenta mente, in Domino: cum a coelestis illius amoris amaenitate transitur, ad oppositum, in quo iis, qui in opposito sunt, sentitur