Spiritual Experiences (Buss) n. 262

Previous Number Next Number See English 

262. Quod sint sphaerae tranquillae, quae dicendae sphaerae ignorantiae, in tertio {1} coelo Hoc mane perducebar in aliquot sic vocatas sphaeras coeli tertii {2}, et quidem ad intimum ejus, nam cujusvis coeli datur intimum, intimius et exterius, ibi dicebantur spiritus aliquantum demorari, qui recens a fovea eximuntur, erat tranquillitas, nec quicquam triste percipiebatur, quare hic est tranquillitas, quae in interiori gradu correspondet paci in intimis. Postmodum, quasi columna circumdatus perducebar in alias quasi sphaeras Coeli interioris, et quidem in coelum ignorantiae, (coelum quodlibet in suos coelos potest distingui),ibi nec quicquam audiebatur, sed erat tranquillum; tandem in aliud coelum ignorantiae, talium, qui nihil curant, de haeresibus, quique nec affirmant aut negant quicquam, dicendo, quod quisque suam sententiam foveat, ibi usque non ita tranquillum erat, erat sicut quidam securi parietem diffringere vellet, quem, quis dixit, se timere, ne tandem se infringat. Hi coeli separati sunt, et bene custoditi, ita nihil in coelis est indistinctum praeter secundum apparentiam, in coelo inferiori, quod non amplius coelum interius, sed inferius dicendum; ibi turba inferiorum supra infernum, quae in licentia agunt. 1747 die 21 Nov. st. v. Obs. coelum {3} innocentiae in interiori coelo, correspondet Innocentiae in intimioribus ac intimis. @1 h.e. ultimo$ @2 h.e. ultimi$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. coeli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church