263. De docilitate spirituum, et magia
Praeter experientias plures, subinde per multum temporis, etiam hodie didici per singulares quasdam {1} experientias, quod spiritus dociles sint, et quidem arripiant ea, quae nemo sibi imaginari potest, tum quod magia naturalis Aegyptiorum inde effluxerit; sunt enim perplures spiritus qui similia dicere tentant, sed quia est abominabile et profanum, iis os illico occluditur, et ejiciuntur e societate, quia pro societatibus ibi sunt abominabiles pestes, proinde reservantur ibi, ubi cum aliis sua magica {2} non amplius communicare possunt: solum admittuntur ad me, tentationis causa. 1747, 23 Nov. st. v. @1 ms. quandam$ @2 ms. magicca$