Spiritual Experiences (Buss) n. 2620

Previous Number Next Number See English 

2620. Quomodo repraesentationes oriantur, et inde se habeant

Cum coelestia et spiritualia, hoc est illa quae sunt Domini, et a Domino in coelis, labuntur in mundum spirituum malum, et quidem primum {1} in proximos spiritus, qui in sphaera interiori istius mundi sunt, tunc quia tales sunt spiritus, nempe quod eorum naturalis indoles prorsus perversa, ideo quod coeleste et spirituale angelicum est, vertitur in oppositum, ita inncontrarios fines, quia naturalis eorum indoles spectat contrarios fines, inde qui {2} sic per mundum spiritualem talem transeunt usque manent repraesentationes coelestium, sic quoque apud posteros Jacobi. 1748, 16 Julius. @1 in ms. primum alieno stilo et eronee in prius mutatum est$ @2 sic ms.; J.F.I. Tafel quae subtituit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church